- DYNAMIS seu DYNAMUS
- DYNAMIS, seu DYNAMUSin Fragmentis Arithm. Epaphroditi, Decies in dynamum; quid in numeris sit, diximus suprain voce Dyas. Numerus sc. quadratus, seu τετρακτὺς, quam Numinis loco Pythagoras habuit. Eius meminit Diophantus hisce l. 1. def. 2. Καλεῖται ὁ μὲν τετράγωνος δυν´αμις, Vocatur quidem quadratus potentia. Hero item Alexandrinus, Αὐτὸς δὲ ἀριθμὸς καλεῖται πλευρὰ τȏυ τετραγώνου, ὁ δὲ τετράγωνος δυν´αμις, Ipse numerus vocatur latus quadrati, quadratus vero potentia. Vide Oisel. IC. Notis in A. Gell. l. 1. c. 20. Sed et Δυνάμεις, τα φάρμακα apud Theophrast. Unde Recentiorum τὰ δυναμηρὰ, drogues Galli dicunt Poeta,Scire potestates herbarum ------Sic ὀξυπόρους δυνάμεις vocat Dioscorides compositiones, er multis seminibus calidis constantes, quae fiebant iuvandae concoctioni, et quibus acetum oleumque admiscebatur. Salmas. ad Solin. p. 1051. et 1273.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.